Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

die inquisitionis praenotatae , videlicet in festo Bea­ti Michaelis Archangeli. Anno Dommi suprascripto MCDXXXIV-o/' Ex autentico transumto regis Wladislai Anno 1491. emana­to Archiur Ciuitatis Kesmark. CCLXXYIII. ldem Capitulum Scepus. literas priuilegiales Vlebaniae de Sdros transcribit. A. 1434. Nos Capitulum Ecclesiae Beati Martini de Sce­pus. Memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit vniuersis : Quod consti­tutus coram Nobis personaliier Honorabilis vir Ma­gister Nicolaus, Canonicus Ecclesiae Quinque-Ec­clesiensis, et Plebanus in Saaros, exhibuit nobis quasdam Literas nostras patentes, transurnptum qua­rumdam aliarum literarum infrascriptarum, in se continentes, petcns Nos humili precum Instantia, vt easdem sine diminutione et augraento transump­mi et rescribi facere dignaremur, nostroque sigillo consignari faceremus, suorum et suae Ecclesiae de Saaros Jurium et Libertatum ad cautelam, quarum tenor per omnia sequitur in haec verba: Nos C a­pitulum Ecclesiae B. Martini de Scepus (v. ad an. 1345.) Nos igitur iustis et dignis petitio­nibus dicti Magistri Nibolai fauorabiliter inclinati, dictum transumptum sanum, firmum, et integrum reperientes, de verbo ad verbum praesentibus in­serifecimus, et nostri sigilli appensione communiri ad cautelam praenotatam. Datum feria quinta, vi­delicet octauo die Ephiphaniae festi Domini, Anno eiusdem Millesimo, quadringentesimo trigesimo quarto." L. S. Ex archiuo Camerali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom