Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ne conferrent, lege fuerant proliibiti: ,,Integros co­mitatus vel dignitates quascunque in predia seu pos­sesiones, non conferemus perpetuo." Decr. And. II. a. 1222. art. 16. „Comitatus castrorum integri non abalienentur." a. 1231. 26. ,,Nullum alicui Rex in perpetuum conferet u a. 1291. art. 2. Eorum ad sum­mum duas tertias partes conferre soliti: ,,Dux Ar­pad, per gratiam suam, totam terram cum ha­hitatoribus suis, Retel, patri Oluptulma, Asatur­holmu (a Saturholma) vsque fluuium Tulsuoa (in vno comitatu) condonauit; et non tantum haec, sed eti­am maiora his, condonauit; quia Dux Arpad, sub­iugala sibi tota terra Pannoniae pro fidelissimo eius seruitio eidem Retel dedit terram magnam iuxta Da­nubium, vbi fluuius Wag descendit, vbi pater O­luptulma, castrum construxit, quod Comarum nun­cupauit, ad seruitium cuius castri tam de populo se­cum ducto, quam etiam a Duce aquisito, duas partes condonauit." Bela R. Not. cap. XV. Do­natarii terras impetratas , partem generationalibus, partem seruientibus sunt dispertiti, reliquam poste­ris haereditarunt: „Ad Ducem Tocsum multi hospi­tes confluxerant ex diuersis nationibus ; nam de tre­ra Bular (Bulgaria Asiae) venerant quidam nobilis­simi Domini, cum magna multitudine Ismaelitarum, quorum nomina fuerant Billa et Bocsu; quibus Dux per diuersa loca Hungarorum condonauit terras, et insuper castrum quod dicitur Pesth, in perpetuum concessit; Bylla vero et fratres eius Bocsu , a quo­rum progenie Ethey descendit, inito consilio, de populo secum ducto, duaspartesad seruitium praedicti castri concesserunt, tertiam vero partem suis posteris concesserunt." Ibid. cap. LVII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom