Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
quouis quaesito colore, arte vel ingenio quomodolibet factis velfiendis prohibuit contradicendo et contradixit inhibendo publice et manifeste coram nobis, testimonio praesentium mediante. Datum in festo Beati Laurentii Martyris. Anno Doinini Millesimo quadringentesimo trigesimo quarto." E merabrana originali. CCLXXII. idem Capitulum a Domina Agnica, relicta Joannis de Gara plusquam duo millia iugera terrarum , potentia mediante , occupata fuisse, refert. A. 1431. Serenissimo Principi, Domino Sigismundo, Dei gratia Bomanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungariae, Bohemiae , Dalmatiae, Croatiae etc. regi, Domino ipsorum gralioso, Capitulum Ecclesiae Wespriraiensis orationes m Domino perpetua cum fidelitate. Vestra nouerit Serenitas, quod cura nos receptis literis vestrae Serenitatiu annuaiibns pro Conuentu Ecclesiae Cruciferorum beati regis Stephani de Alba, ad inquisiliones, euocationes et prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae in laiibus processibus iuxta dicti regni vestri Hungariae consuettidmem de Jure fieri consueuerunt, facienda, per anni circulum datis et graliose concessis, nobisque praeceptorie directis, vna cum Stephano de Mees homine vestro regio, inter alios homines vestros regios in iisdem literis vestris annualibus conscriptos, nominaliter expresso nostrum hominem, videlicet Thomam, Chori nostrae Ecclesiae Clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: quod ipsi feria quarta proxiina ante festum Beatorutn Cosmae el