Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
l)us, j>ro Conuentu Ecclesiae Cruciferorum Beati regis Stepliani de Aiba, ad inquisiliones , euocatiojies , prohibitiones , nec non ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consuerunt, facienda , per anni citculum generaliter datis et gratiose concessis, nobis praeceptorie loquentes, iuxta earumdem continentiam , vna cum Valentiuo , filio Fabiani de Alba, homineVestro regio inter alios homines vestros regios in ysdem literis vestris annualibus conscriptos expresso, nostrum hominem, videlicet Blasium Chori Ecclesiae nostrae Clericum, ad infrascriplam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum: Qui demura exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt, quod idem homo vester, praesente nostro testimonio, feria secuuda proxima ante festura Exaltationis Sanctae Crucis proxime praeteritum, in Comilatu Albensi simul procedendo ab omnibus quibus decuisset et iicuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus et alterius cuiusuis status et conditionis dicti Comitatus hominibus palam et occulte diligenter inuestigando, talem de infra scriptis sciuissent et comperissent certitudinis veritatem: Quomodo egregii Viri Emericus, filius Johannis ac Devrs et Danch de Zerdahel, in anno cuius iam tertia instaret reuolutio, dum versus Tyrnauiam more exercituantium ire voluissent, concepta rancoris malitia, eoruraque propria voluntate, ad possessionem praefati Conuentus Bodayth vocatam, descenden. omnesque res et bona ad Ecclesiam parochialem causa defensionis portata, excipi, in doraibus ctiam Jobagionum dicti conuentus, in praedicta possessione commorantium habita, existent, videlicet pecudes, pecora, porcos, ancasj