Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
latinum Juris aequitatem impertiri. Et quia iidem ad praemissa vice terlia euocari debuissent, pro eo vcstram amicitiam idem Palatinus litei atorie peliuisset diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro teslimonio fide dignum, quo praesente homo suus infra dedarandus ad ociauas festi B. Jacobi Aposloli nunc venturi, suam euocent in praesentiam familiares et Jobagyones eorumdcm statuere committendo iisdem, et post haec ipsius euocationis seriem cum nominibus euocatorum, et statuere commissoruin ad easdem octauas eidem Pa!atino amicabiliter reecriberetis. Vos igitur amicabilibus petitionibus ipsius Palatini annuentes , vna cum Valentino de Aba, ipsius Palatini homine, vestrum hominem, Petrum Cliori Ecclesiae Vestrae clericum, ad ipsam euocationem faciendam vestro pro testimonio transmissetis; qui tandcm exinde ad vos reuersi vobis conformiter retulissent ; quod ipsi feria quarta proxima post festum Natiuitatis Beati Jobannis Baptistae proxime praeteritum, memoratos Albertum et Dominam matrem eiusdem in portione eorumdcm possessionaria , in dicta possessione Ewrs, habita , ad praemissa contra praefatum Conuentum ad dictas octauas festi Beati Jacobi Apostoli in praesentiam dicti Palatini euocassent, praenominatos Jobagyones eorum iisdem staluere commitiendo. A quibus quidem octauis, dum causa partium praescripta partes inter easdem , secundum sei ies dictarum literarum ipsius Palatini prorogatoriarum ventillando ad octauas fesli Beati Michaelis Archangeli proxime praeteritas, prorogatiue deuenisset; ad quas quidem octauas praefati nobilis Domina et Albertus filius eiusdem perannotatum procuratorem dicti Con-