Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
praesentium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus arte pictoria figurata, designata, siue depicta sunt, animo deliberato et ex certa nostraeMaiestatis sententia, dedimus et contulimus, ac ex abundantiori plenitudine nostrae specialis gratiae concedimus et praesentibus elargiinur, vt vos veslrique liaeredes et posteritates vniuersae praetacta arma, seu nobilitatis insignia more aliorum armis vtentium a modo in antea vbique in praeliis, hastiludiis, duellis, torneamentis, et aliis omnibus exercitiis nobilibus et militaribus, nec non in sigillis, armillis, cortinis, velis, papiiionibus siue tentoriis, et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum ge~ neribus, sub merae et sincerae nobilitatis titulo gcstare, ac omnibus e*t singulis gratiis, honoribus et libertalibus, quibus caeteri nobiles militesque et clientes regni nostri vtentes quomodolibet, consueludine vel de iure freti sunt, et gauisi, gaudere et frui valeatis, atque possitis, de talique singularis et specialis gratiae anlidoto merito exsultetis, ac tanto ampliori studio ad honorem Caesareae atque regiae Maiestatis vestra in antea solidetur intentio, quauto vos ampliori Caesareo ac regio fauore praeuentos conspicitis et munere gratiarum. In cuius rei memoriam perpetuam , praesentes Iiteras nostras sigillo nostro secreto, quo vt rex Ilungariae vtirnur, impendenti communitas vobis duximus concedendas. Datum Eatisponae, Ciuitate nostra imperiali in festo Beati Michaelis Archangeli. Anno Domini Millesimo, quadringentesimo tricesimo quarto, regnorum nostrorum anno Hungariae etc. quadragesimo octauo, Romanorum vigesimo quinto, Bohemiae quinto decimo, Imperii vero secundo." Ex originali.