Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ensi existentibus, etsiluatis, ac tributo, vniuersis­que aliis earum pertinentys, et vtilitatibus, sibi in tributum canonice factis, vsque in praesentiarum quiele et pacifice tenuisset et possedisset; tamen qui­dam Ladislaus, filius Simonis de Ladeon , ac Joan­nes Magnus de Sarlokoz (?) tui familiares, eundem Laurentium Cruciferum de Ecclesia, domo et prae­ceptoria praedictis et omnibus earurn pertinentjs, eorum potentia mediante, eiecissent et exclusissent, ac illis et vniuersis suis bonis ipsum spoliassent, et quod dictus Ladislaus de Ladeun, praedictam pos­sessionem Kereztyen vocatam adeo desolasset, quod nullus inliabitator existeret in praesenti in eadem, pluraque alia damna et nocumenta sibi intulissent, et irrogassent, in ipsius Laurenty cruciferi praeiudi­cium, damnum, grauamen, et iuris derogamen val­de magnum. Quare per eundem Laurentium Cruci­ferum nostrae fuit liumiliter supplicatum Maiestati, vt sibi super liis ex solita nostrae Celsitudinis Cie­mentia de opportuno remedio prouidere dignaremur. Nos itaque praefatum Laurentium Cruciferum a tuis familiaribus, aut quocunque alio , dictis suis Eccle­sia, domo et Praeceptoria et earum pertinentiis, minus iuste, et indebite destitui, et priuari nolen­tes, fidelitati tuae, praesenti nostro et dietali sub praecepto, firmissime mandamus, quatenus babita praesentium notitia, alio nostro mandato superinde minime expectato, si et in quantum Ecclesiam, do­mum et Praeceploriam S. Joannis praedictas cum earum pertinentiis et vtililatibus ipsi Laurentio Cru­cifero ex prouisione et collatione iam fati quondam Alberti de Vngh , Prioris, rite et canonice sibi fa­ctis, iusto iuris titulo pertinere debere, per eun­demque tentas et possessas fuisse agnoscentes, ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom