Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
stri Reuerendissimi in Christo Patris Domini Georgy Archiepiscopi Strigoniensis vicaryque Nostre Maiestatis fecimus consignari. Datum Bude feria sexta proxima post festum natiuitatis virginis gloriose, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quarto. Nos itaque mandatis Vestrae excellentie obedire cupientes, vt tenemur, secundum earundem literarum vestrarum continentiam, vna cum prenominato Petro de Predisynch homine vestro nostrum hominem Gregorium Chori dicte ecclesie nostre clericum ad exequenda premissa nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui postmodum exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi a vicinis et commetaneis nohilibus et alys communibus hominibus dicte possessionis Orbowa, quibus decuisset et licuisset diligenter de premissis inquirendo , hanc sciuissent veritatem, quod omnia premissa et queuis singula premissorum, sic essent et fuissent perpetrata vt superius sunt consignata , et ut ea tenor continet literarum vestrarum prediClarum, dempto numero pecuniae antedicte, ad premissa darapna se quem ad plenum scire nequiuissent. Datum Sabbato proximo ante festum beati Michaelis Archangeli anno domini supradicto. A tergo: nihil erat seriptum, sed sigill. onalis Cerae albae impressae vestigia; quandoquidem jhae clause emanatae fuerunt Litterae Inquisitoriae. — lOriginale huius asseruatur in Collectione Nicolai Jankovich. CCLIII. ldem Sigismundus conciliationem Bohemorum in Comitiis Ratisbonensibus sperandam Patribus Concilii perscribit. A. 1434. Reuerendissimi reuerendique in Christo Patres