Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
terquam iu vsu communionis vtriusque speciei vniuersalis ecclesiae fidei ac ritui conformantibus, authorilate Domini nostri Jesu Christi, et Ecclesiae sponsae suae, sub dupplici specie, Panis scilicet ac vini his,qui consueuissent diuinae Eucharistiae communicare licebit. An vero ex praecepto Dei id fieri debeat, generale Concilium Basileae congregatuin diffiniet, et quod vtilitati fidelium salutique congi uet, lege in perpetuum valitura constituet. Quo facto decreto, si nihilominus Boemi et Moraui in eius communionis desiderio, idque missa Legatione petierint, sacer Conuentus Boemiae ac Morauiae Sacedotibus communicandi sub vtraque specie personas, sibi subiectas et in anni^discetionis constitutas, et quae id reuerenter postulauerint, libertatem impertietur, ea conditione adiecta , vt mter communicandum plebem publice instruant, nonsub specie panis carnem Christi tantum, nec sub specie vini solum sanguinem , sed sub qualibet specie totum et integrum contineri Christum. Datum Iglauiae die V. Mensis Julii Anno MCCCCXXXIV." Apud Balbinura I. c. fol. 166—7. CCLII. Idem contra Vrsulam , relictam Thomae de Zerwich per cap. Po~ sega inquiri iubet. A. 1434. Serenissimo Principi Domino Sigismundo dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Regi, Domino ipsorum naturali, Capitulum ecclesie beati Petri de Posega orationes in Domino debitas et deuotas. Litteras vestre Excellentie Inquisitorias, absentibus sigillis vestris Sigillo Reuerendissimi inChristo Patris domini Georgy Archiepiscopi Strigonien-