Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
semel, et ipsa tantummodo vice, aliquo temporis successu, pluries in regno nostro Hungariae, ac regnis et terris eidem adnexis , imponantur, dicentur, et exiganturaut in vlteriorem consuetudinem trahantur. Nos totum Regnum nostrum et quemlibet Comitatum emsdem per Nostras literas SLiperinde securaie volentes, ecce fidelitati Vestrae et cuilibet vcstrum praesentium tenore promittimus, et eandem securamus, ut peramplius huiusmodi semidecimas, seu vicesimam partem decimarum super Clerum, et quinquasimam, seu de quinquaginta denariis vnum, de quinquaginta florenis vnum, et de centum florenis duos, ac de non habentibus reditus sex denarios praenotatos, super personas seculares seu laicales, imponi, dicari, et exigi non faciemus; Volumus autem, quod sicut in quolibet Comitatu regni nostri quinquagesimae per Deputatos acCommunitates cuiuslibet comitatus dicabuntur et exigentur, ita et eorum medio apud fideles manus tamdiu, donec in regno nostro Hungariae personaliter fuerimus constituti, cunseruentur, vt tandem de eisdem pecuniis simul cum consilio communitatis cuiuslicet Comitatus pro regni vtilitate, profectu et optala defensioue disponere veleamus. Quamobrem et per Vestram fidelitatem ad dicandas et exigendas huiusmodi pecunias, probos, et fide dignos iubeums deputari, et exactas apud fideles manus in medio vestri facere conseruari vsque ad nostrum reditum , Deo dante in proximo fiendum pro regni Hungariae, vt praemissum est, vtilitate , defensione disponendas. Illud autem nobis placet, et super eo sumus contenti, vt prius et ante omnia super Ciues et Jobagiones, tam nostros regales, quam reginales, ac SLiper Jobagiones Despoli (Rasciae), Comitis Ciliae, Comitum de