Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

cunia, siue in vino, blado vel aliis quibuscumque rebus, aestimari et pretiari possibilibus, quinqua­gesima pars, seu quinquagesimus denarius, vtputa : de quinquaginta florenis vnus; de aliis vero rebus mobilibus in promto repositis , vtputa Thesauris, aut pecuniis ad debita mutuatis, ad valorem iustum aestimatis, de mille florenis vnus, aut vbi mille flo­renis minus aut magis existeret, secundum aestima­tionem condecenlem; exceptis tamen equis , armis, et ad ea spectautibus argentariis ornatibus et vesti­bus, quae ad personas eorum spectant, item a qua­libet persona , nullos certos prouentus habenle sex denarii vsuales exigantur, ad congregandas et sti­pendiandas genles armatas, et ad alia opportuna re­media destruendi, eliminandi , et exstirpandi hae­reticos memoratos. Nosque aduertentes et ocuiis nostris visibiliter conspicientes Oratores, Ambassia­tores et Legatos omnium Principum et regnorum fere totius Christianitatis, in ipso sacro Concilio constitulos, praetactam ipsius sacri Concilii ordina­tionem nominibus Principum et regnorum, a qui­bus missi sunt, affectuosis voluntatibus acceptasse ; considerantes nihilominus ipsum Regnum nostrum Hungariae vicinius, grauiusque insultibus non solum ipsorum haereticorum , verum etiam Turcorum, et aliorum nostrorum aemulorum perturbari, et lace­rari, quam alia regna remotiora, quae ad eorum­dem haereticorum destructionem et eliminationem anhelando , praedictam impositionem et ordinatio­nem nedum acceptare, verum etiam magis fieri pro­curare cupierunt, vna cum fidelibus nostris consi­liariis, nobiscum hic existentibus, mature superin­de deliberantes, decreuimus eandem dispositionem nostro et regni nostri Hungariae et aliorum regno-

Next

/
Oldalképek
Tartalom