Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
lum eiusdem vergentia per ipsos Hussitas fierent, et concitarentur, ad cautelam destruere et diruere fecisset; ideo nunc forent nonnullae Eeclesiasticae personae et saeculares, qui ratione et praetextu destructionis et Abolitionis Ecclesiae et domorum Plebaniae antedictarum, ipsos Ciues et Iiospites nostros de Kesmark et nonnullos ex eis, per litigionarios processus impedire , molestare et vexare niterentur, quod cederet in eorumdem exponentium grauamen non modicum , et iacturam manifestam. Et quia ruina domorLim, de quibus, vt praemittitur, multa incommoda praespecificatae ciuitati nostrae , imo et toti terrae nostrae Scepusiensi, de facto euenire potuissent, magis ad profectum et vtilitaiem reipublicae , quam si eo tum saluae remansissent; nolumus propterea Ciues et hospites nostros praedictos , seu quempiam ex ipsis per quoscunque litigionarios processus, occasione praemissorum impediri, molestari, seLi quomodolibet tribulari: Ideo fidelitati vestrae et vestrum cuilibet firmiter praecipimus et mandamus , quatenLis praefatos ciues et hospites nostros de Kesmark praedicta, aut quempiam ex eis, ad cuiuscunque instantiam, et requisitionem praetextu destructionis et abolitionis praedictarum Parocliialis Ecclesiae beati Michaelis Archangeli et domorum Plebaniae eiusdem, modo praetacto factae, praeiudicare, vel vero arestare vel iudicatui compellere , et adstringere, ipsosque praeuia ratione , quouis modo impedire, molestare, aut vexare, in personis, rebusque et bonis eorum nusquam et nequaquam praesLimatis, nec sitis ausi modo aliquali, et secus sub obtentu gratiae nostrae facere non audeatis in praemissis, praesentesque post lecturam red* di iubemus praesentanti. Datum Posonii in festo Tom. X. Vol. VII. 35