Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

coram testimonio Capituli Ecclesiae Scepusiensis, quod per idem Capitulum ad id praesentium serie de­stinari iuberaus, praestandi de eo, quibus iuribus et libertatibus ac gratiosis praerogaliuis memoratam no­stram Ciuitatem et per consequens praelibatos Judi­cem et Ciues ac hospites, ipsius hactenus vsos atque fretos et gauisos fuisse, sciuerant, sciuntque et re­cordantur, inquiratur, sciatur, et experiatur me­rae, plenae, atque omnimodae certitudinis verita­tem. Cuius tandem rescitae veritatis seriem per vos et idem Capitulum, prout expediens fuerit, nostrae fideliter rescribi volumus Maiestati; praesentes quo­que perlectas reddi edicimus praesentanti. Quas pro­pter absentiam sigillorum nostrorum , sigillo fidelis nostri Reuerendissimi in Christo Palris, Domini Ge­orgii Archiepiscopi Ecclesiae Strigoniensis, Vica­riique nostrae Maiestatis, per nos in hoc regno nostro Hungariae, nunc nostra in absentia constitu­ti, fecimus resignari. Datum Brodae, secunda die festi Beali Egidy Abbatis. Anno Domini MCCCC-o XXXIV-o. Regnorum nostrorum anno Hungariae XLVIII. Romanorum XXIV. Bohemiae XV. Impe­ri vero secundo." E relatoriis Capituli Sccpus: v- infra anno hoc. CCXLV. idem Sigismundus ob Ecclesiam, ac domos Parochiales per Comi­tem de Scepus dirutas, Ciues Kesmarkienses molettari prohi­bef. A. 1434. Sigismundus, Dei gratia Romanorum Impera­tor semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. etc. Rex. Fidelibus nostris Reuerendo in Christo Patri, Domino Georgio Ar­chiepiscopo Strigoniensi, suoque Vicario in Spiri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom