Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
reginae literae priuilegialis lenor est talis : Elisabeth (v. ad an. 1280.) Alterius vero, videlicel ipsius nostrae patentis literae praeceptoriae continentia sequitur in haec verba : Sigismundus (v. ad an. 1419.) Nos igitur humillimis et deuotis supplicationibus memorali Presbiieri Philippi nominibus el in personis, quorum supra , nostrae subiectiue oblalis Maiestati, regia benignilate exauditis, clementer et admissis, praefatas binas literas, vnain scililicet antefatae quondam Dominae Elisabeth Ileginat priuilegialem, et aliam nostram patentem, non abra sas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, imo merae et sincerae veritatis integritate praepollentes, praesentibusque de verbo ad verbum insertas , quoad omnes earum articulos, clausulas et continentias aceeptamus , approbamus et ratificamus, easque nihilominus ob praecipuam deuotionem, quam ad Eeclesias Dei et eius ministros ex suscepti regii regiminis ofticio, pio et interno gestamus amore , simul cum sponsione et pollicitatione solutionis et dationis decimarum, ac praeceptis et mandatis noslris praemissis aliis omnibus et singulis articnlis, punctis, et clausulis superius in tenoribus praeallegatarum duarum literarum limpidius contentis et declaratis nostra authoritate regia, et potestatis plenitudine, pro praetitulatis Plebanis, et recloribus Ecclesiarum Parochialium , viginti quatuor Ciuitatum terrae nostrae Scepusiensis, eorumque successoribus vniuersis , et Ecclesiis ipsorum praenotatis innouando, perpetuo valituras confirmamus praesentis scripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus literas nostras priuilegiales pendentis et authentici noui sigilli nostri dupplicis, quo vt rex Hunga-