Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Budac, sexagesimo octauo die termini praenotati. Anno Domini MCDXXXlII-o." E raembrana originali. CCXXXIV. Idem Valatinus Battyanyios simili iudicio stringit. A. 1433. Nicolaus de Gara, regni Hungariae Palatinus, et Judex Cumanorum, damus pro memoria, quod instrumenlalem exliibitionem, quam Albertus, fi­lius Georgii parui de W atlyan , nec non Johannes , filius Payor, Ciuis Albensis, ac Nobilis Domina. et Ladislaus, filius Goorgii, pro quibus Matthias de Le­lesz, cum procuratoriis literij Capituli ecclesiae Al­bensis astitit, contra Couuentum Cruciferorum de Alba, pro quo Thomas Crucifer, cum procuralo­riis literis eiusdem comparuit, iuxta continentiam li­terarum nostrarum prorogatoriarum super fa­ctis in literis nostris euocatoriis et proclamatoriis , ac Capituli Ecclesiae Wesprimiensis relatoriis con­tentis, in octauis fesli B. Michaelis Archangeli face­re tenebantur, coram nobis, in quo etiam termino idem Ladislaus iudicia sex marcarum et sexaginta sex denariorum, ipsa vero Domina Judicia quatuor marcarum nobis et parti aduersae persoluere tene­bantur; quia autem praefatus procurator dictorum in causamattractorum eosdem ad praesensnec dictam instrumentalem exhibitionem facere, et nec dicta Ju­dicia nobis et parti aduersae persoluere posse indi­cabat, sed tam dictam instrumentalem exhibitionem, quam solutionem dictorum iudiciorum, per nos cum grauamine consueto in vlteriori termino differri pe­tebat; pro eo ad octauas festi Epiphaniarum Domi­ni nunc venturi duximus prorogandam eo modo: vt tunc praefati in causam attracti vel legitimus eo­rum procurator dictam instrumentalem exhibitionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom