Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
uocandis et congregandis, ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque Domino nostro regi, et suo sacro diademati conseruandam, tacto dominicae Crucis ligno praestitam, de eo: Ad cuius partis possessionem dicta terra liligiosa pertinere deberet, et quae » ipsarum in dominio huiusmodi terrae semper et ab antiquo extitisset, simul et semel ad inuicem procedendo, scirent, inquirerent et experirentur omnimodam veritatem ; et post haec ipsius possessionariae reambulationis, metarum demonstrationis , consignationis, reuisionis , aestimationis et communis inquisitionis seriem, cum propriis et possessionum attestantium nominibus ad octauas fesli Epiphaniarum Domini dilatiue deuenisset; tandem ipsis octauis instantibus, Magister Stephanus, Canonicus dictae Ecclesiae Albensis, pro dicto Capilulo Ecclesiae Albensis cum procuratoriis literis eiusdein Capituli ab vna, parte vero ex altera Magister Thomas Crucifer, pro annotatis Priore et Conuentu," cum procuratoriis literis eiusdem Conuentus, in nostram veniendo praesentiam retulerunt eo modo: Quod ipsi Capitulum, Prior et Conuenlus praemissam nostram iudiciariam commissioriem termino in praedicto, quibusdam eorum negotiis praepedili, perficere nequiuissent, quam iidem suo modo perficere vellent. Et quia ipsa nostra iudiciaria commissio inter ipsas partes suo modo perfici debebat, pro ea vestram amicitiam praesentibus pelimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines, pro vtrisque partibus pro testimoniis fide dignos, quibus praesentibus Magistri Yalentinus de Zenthgeorg, vel Ladislaus de Alba, aut Georgius de Chemperd, aliis absentibus homo noster, de Curia regia per nos ad id specialiter transmittendus , vigesimo die fesli[ B. Michaelis Archangeli,