Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

emanatis et confectis, nobisque amicabiliter directis, iuxta earumdrm conlinentiam, vna cum Paulo de Sarol homine vestro, in dictis literis vestris procla­matoriis inter alios homines vestros conscriptos, no­minatim expresso, nostrum hominem , videlicet di­scretum virum Mathiam Presbiterum, Capellanum nostrum, ad ea, quae in dictis literis vestris procu­ratoriis continentur , fidellter peragenda nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi concorditer retulerunt: quod ipsi feria sexta, videlicet in festo beatae Margare­thae Virginis proxime praeterito , pi imo in Ciuitate Albensi, secundo vero, videlicet feria quarta , scN licet in festo diuisionis Apostolorum, similiter pro­xime praeterito, in Chokakew, tertio autem et vlti­mo, videlicet feria quinta post dictum festum diui­sionis Apostolorum in Adon, possessionibus videli­cet sese consequentibus, tribus scilicet foris com­prouincialibus, praefatos Nobilem Dominam relictam et Ladislaum, filium dicti Georgii, contra memora­tum Conuentum Ecclesiae Cruciferorum , ad ea, quae in dictis literis vestris proclamatoriis continen­tur, responsurum ac de iudicio duarum marcarum vobis et parti, et vnius marcae ac centum et trigin­ta trium denariorum parti aduersae satisfacturum ad octauas festi beali Jacobi Aposloli nunc venturi, in vestrae Magnificentiae praesentiam publice et ma­nifeste, palam fecissent proclamari; insinuando ibi­demiisdem, vt si venerint, et de dictis Judiciciis vobis et parti aduersae satisfecerint, bene quidem; alioquin non obstante ipsorum absentia et rebellio­ne, finem debitLim et indilatuin facietis in causa prae­missa, prout dictauerit ordo Juris. Datum sexto die

Next

/
Oldalképek
Tartalom