Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
satis conflauimus operas nostras, atque studium, vt consiliis vestris nos conformare possemus , quemadmodum profeclo ipsi Concilio et rebus peragendis per praesentiam noslram , non modicum commodl euenturum sperauimus; sicque res nostras aptauimus, vt siue per terram, siue per mare, disponeremus recedere, omnibus periculis et discriminibus paruipensis. Yerum tamen, approbante Domino summo Pontifice, sacro Concilio, ad persuasionem nonnullorum, notabilium virorum , et eliam oratorum nostrorum, et lmperii sacri Principum Electorum, qui nobis huiusmodi bullas exliibebant, nobisque recessum nostrum sine imperialibus infulis penitus disuadebant, cum Sanctitate sua, remansimus concorde9 in deificis, licitis et honestis. Sicque per totum istum mensem Aprilis cum Sanctitate sua in Viterbio constituemur, et vsque medium Junii vel prius in Vrbe Jlomana a Sanctitate sua coronabimur, praeslabimusque et innou»bimus sibi illa iuramenta, quae nostri Praedecessores Romanis Pontificibus praestiterunt. Isludque adiecimus, quod ipsum manutenebimus, quantum cum Deo poterimus, quoniam nos vsque quaque ad alia obligari non pennisimus, nec permittimus. Et haec vestris Paternitatibus ideo describimus, vt si aliquis hanc concordiam sinistre initarn forsitari interpretari vellc-t, illud a vestris Paternitatibus non credatur: quoniam haec concordia bonis respectibus facta est, dispositique sumus, semper ipsi Concilio iuxta bullam per nos traditam, in prosecutione illorum, pro quibus ipsa Sjnodus est congregata, plenarie fauere et constauter adhaerere. Certificantes vos, quod nisi sanctitas sua saepe'dictum Concilium ajjprobasset, indubie sine nostris coronis, quas propter fac a ipsius concilii tanto tein-