Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

schismatico, seu alio quolibet, communionem Ca­tliolicae lidei non Iiabente, aut cura aliquo alio prae­fatae Ecclesiae inimico vel rebelli, seu eidem mani­feste suspecto, vnionem quamlibet, parentelam, aut confederationem inibit; sed tam vestram, quam successorum vestrorum personas, honorem et statum, manutenebit, et defendet ac conseruabit, contra omnes homines, cuiuscunque existerent praeeminen­tiae, dignitatis aut status. 2.) Eidem adiicientes iu­ramento, quod eadem Maiestas manutenebit semper atque seruabit priuilegia omnia, per praedecessores suos , reges et imperatores Romanos , praefatae Ro­manae Ecciesiae, ac aliis quibuslibet Ecclesiis, quo­cunque concessa tempore, et continentiae cuiuscun­que ipsaque omnia, et specialiter ac praecipue per praeclarae memoriae Constantinum , Caro­lum, Henricum, Ottonem IV. Fridericum II. at­que Rudolphum, praedecessores ipsius, praeser­tim super concessione , recognilione , aduocatione , quitatione, ac libera admissione terrarum et pro­uinciarum Romanae Ecclesiae, vbilibet posilarum, quarum etiam multas nominatim expressit , sedi Apostolicae , Romanisque Pontificibus sub quo­cunque tenore concessa, recognoscet, confirmabit, et ex certa scientia innouabit, ac eliam de nouo concedet, et terras ipsas atque prouincias recogno­scet ad ius et proprietatem ipsius Ecclesiae plenissi­me pertinere , easque nihilominus ex abundanti de nouo Ecclesiae praefatae donabit, ac etiam de nouo concedet ; sub praedicto se obligans iuramento , quod ipsas vel aliquam ipsarum par­tem nullo vnquam tempore occupabit, seu, quan­tum in eo erit, occupari permittet, possessiones aut semitas habebit, seu quomodolibet possidebit; nec

Next

/
Oldalképek
Tartalom