Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
liusesse vel dici potest; dantesque eisdetn plenarium et omnimodam potestatem , plenam licentiam , et facultatem exponendi suae Sanctitati pro nobis deuotionem, et reuerentiam filialem , quam ad suam sanctitatem et Romanam Ecclesiam sincero affectu gerimus , nec non petendi et impetrandi a sua Sauctitate fauorem et graliam consuetos: offerendo quoque eidem suae Sanctitati fidelitatis et cuiuslibet aiterius generis iuramentum simul vel successiue; et nihilominus petendi a sua Sanctitate nobis per suas manus impendendam vnctionem, consecrationem , et Romani Imperii diadema, ac promittendi, quod illa , dum apud Sanctitatem suam fuerimus, in propria persona, si opus fuerit, innouabimus, ac omnia et singula alia peragendi, et concludendi, promittendi, spondendi, quae mutuam vnionem, caritatem , et concordiam inter, Sanctitatem suam et maiestatem nostram, et supereminentiae et dignilatis Principes , qui super alios a Domino constituti sumus , tacere et conseruare possunt; vt etiam a Sanctitate sua, si opus fuerit, obligationes quascunquo acceplandi, caeteraque omnia faciendi, finiendi, et concludendi, quae nos facere possemus, si adessemus, ratum, et gratum habentes, et habere promittentes, verbo nostro regio qu dquid p: r praefatos Oratores et Procuratores nostros actum, factum, siue geslum fuerit, ac si iilud in persona propria tecissemus; volenles illa omnia nostris regiis literis et sigillis, si opus fuerit, denuo robotare, praesenlium sub nostrae Maiestatis sigillo testimonio literaruin. Datum Senis, Anno Domini Millesimo quadringentesimo trigesimo tertio. Die XVI-o mensis Martii, Regnorum nostrorum anno Hungariae etc. quadra30 *