Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

gratiose nostre exemptionis prerogatiua semper et vbique vti, frui, et gaudere pacifice quiete, ternpo­ribus successiuis vniuersis. Quod si secus feceritis extunc vltra omnes penas, quas propter indebitas et minus licitas tributarias exactionesde regni nostri consuetudine quoad Iribula vestra predicta, incur­rere poteritis, commisimus et presencium serie fii— miter committimus Comitibus etVice Comitibus illo­rum Comilatuum Regni nostri, in quibus contrarium ipsorum mandatorum nostrorum per vos factum, et attemplatum fuerit, vt ipsi et quilibet eorum, prae­dictos Ciues, hospites, populos et mercatores noslros de Bartpha ab omnibus et quibuslibet veslris minus lieitis vexacionibus et dampnificalionibus , sed et tri­butariis exactionibus indebitis, protegant, tueantur et defendant, mera nostra auctoritate presentibus ipsis et eorum cuilibet specialiter in hac parte attri­buta mediante. Secus ergo, vti maiora dampna de­sideratis euitare, et incurrere pertimescitis, non fa­cturi in premissis. Presentes eciam post earum lectu­ram semper reddi iubemus presentanti. Datum Ba­silee, die dominico proximo ante festum Beate Ka­tharine Virginis et Martyris. Anno Domini Millesi­mo quadringentesimo trigesimo tertio. Begnorum nostrorum anno Hungarie XLVII. Bomanorum vi­gesimo quarto, Bohemie quarto decimo, Imperii vero primo." Ex autographo ciuitatis Bartfensis. CXCIV. Idem Sigismundus muros Kesmarkenses metu Ilussitarum non de­strui , sed fortificari praecipit. A. 1433. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator

Next

/
Oldalképek
Tartalom