Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
cramentn praestabis. Datum Parmae. Anno Domini millesimo, quadringentesimo trigesimo secundo, die inensis Maii. Regnorum nostrorum auno Vngariae etc. XLVI. Romanorum XXH-o, et Bohemiae duodecimo." Ad mandatum regis Gaspar Slicli. Sequitur forma iuramenti." Ibidem p. 253. CLXXIV. Sigismundus valorem monetae suae nouae in Conuentu publico figit. A. 1432. Commissio propria Domini Regis. Nos Sigismundus Dei gralia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmalmatiae , Croatiae etc. Rex. memoriae commendamus , quod licet nos alias vna cum Praelatis, et Baronibus nostris mature deliberantes id, ut Denarii maioris monetae nostrae, cuius centum denarii vnum florenum auri representant, Denarii pro tempore currentes, nominarentur, vocitarentur, et reputarentur, universique , et singuli prouentus tam nostri Regales, quam Ecclesiarum, consequenterquedictorum Baronum et quorumlibet Regnicolarum nostrorum cum dictis maioribus Denariis soluerentur, et exigerentur, de alia autem minori noneta nostra Karting vocata, quadringenti Denarii pro uno tlorenoaureo, et quatuor Denarii eiusdem minoris monetae nostrae pro vno Denario dictae maioris monetae nostrae cursum haberent, et reciperentur, disposuerimus et decreuerimus; tamen, quia iam ut hoc notorium est, in contrarium huius nostrae dispositionis , et Decreti singuli floreni aurei pro singulis decem Centenariis ipsius Karting per quoslibet in hoc Regno nostro Hungariae communiter cambi-