Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ritate fulgentibus aliquas liaberet literas salui condu­ctus, vel alias, praesentibus in aliquo contrarias, easdein ex nunc cassamus, reuocamus, ac viribus omnimode vacuamus, nulliusque esse volumus robo­ris, vel momenli; presentes quoque post earum­dein lecturam apud exhibentis manus praecipi­mus remanere. Datum Senis partium Itaiie feria quinta proxima post festum beati Michaebs Arclian­geli. Anno Domini Miliesimo, quadringentesimo tri­gesimo secundo , Regnorum nostrorum anno Hun­garie elc. XLVI-o Komanorum XXIII-o et Bokemie XIlI-o." L. S. appressi. Incapite: Commissio propria Domini Regis, apud eundem p. 532. CLXXI. jdem Sigitmundus decimas, more consueto, in foliatis Capitulo Transiluano dependi iubet. A. 1432. Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex sem­per Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Fideli nostro Ladislao de Chaak, Partium nostrarum Transiluanarum Vajuodae, salu­tem et gratiam. Insinuantibus Nobis graui sub que­rela fidelibus Nostris, Honorabilibus Dominis de Ca. pitulo Ecclesiae Transiluaniae, Nostra audiuit Sere­nitas, quod licet a tempore, cuius conlrarium me­moria hominum non comprehenderet, decimae vino­norum ex vineis promontoriorum oppidorum, villa­rum, et possessionum ad castrum nostrum Kykel­levvar vocatum spectantibus, ipsis Dominis de Ca­pitulo prouenientes, per ipsoriun oppidorum, vil­larum etc. et possessionum inhabitatores et populos, ac per alios quoscunque vineas in promontoriis ea­rum tcnentes in locis foliatorum per ipsos Dominos

Next

/
Oldalképek
Tartalom