Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rint vel operam dederint, maledictionem et indignationem Dei omnipotenlis, B. Virginis Mariae, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et totius coelestis curiae, nec non excommunicalionem Summi Pontificis eo facto incurrant. Proliibentes autem, nulli fratrum, aut nepotum, haeredumque eorum, hanc donationem liceat violare , frangere in perpetuum, seu quomodolibet impedire, cum et ex eorum voluntate et consensu processerit. Vt autem praefata donatio nostra perpetuum robur et firmitatem obtineat, praesens instrumentum fecimus, mandauimusque sub appensione maioris sigilli nostri roborandum. Datum et actum in castro noslro Novi. VII. Aprilis. Anno MCDXXXI. Indictione IX. <C Apud Farlati 111}. S. Tomo IV. p. 101—2. CLXIV. Comitatus Tolnensis sedriam celebrat. A. 1431. Nos Danch de Zerdahely, et Johannes Kun Vice Comites, nec non Nicolaus filius Johannis de Weegfalu, Johannes de Abeel, Ladislaus de Uzd, et Nicolaus de Wezned, Judices Nobilium Comitatus Tolnensis, memoriae commendamus, quod nobis feria secunda proxima post festum Sancti Georgii Martyris, cum nonnullis dicti Comitatus Nobilibus, pro faciendo moderaliuo Judicio causantibus, in sede nostra Judiciaria sedentibus, honorabilis ac religiosus vir, Magister Thomas Crucifer domus hospitalis beati regis Stephani de Alba, in sua et conuentus loci eiusdem personis, Johannem, filiumJacobi, de Zakadath, coram nobis personaliter repertum, et alios quoslibet tamquam absentes, ab occupatione et detentione portionis possessionariae eorum in possessione Gerenas vocuta, habitae, prae-