Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
vel teguminum funndare audeat quouis modo:Caeterum si supra praefatum molendinum in eadem aqua, et ambitu, vel comprehensione obstaculi eiusdem Molendini locus piscine foret aptus, et conueniens, similiter ipsis exstruendi tribuimus facultatem, praeter tamen agrorum arabilium nolabile nocumentum. In cuius rei Testimonium sigillum nostrum proprium de certa nostra scientia praesentibus est appensum. Datum et actum Bolondocz feria sexta in Vigilia Epiphaniarum Anno Domini 1431. L. S. Ex copia Processui Urbariali Vag-Ujlielyiensi annexa descripsit et communicauit Georgius Gyurikovits. CLXIII. Martinus de Frangepanibus Ecclesiam B. M. V. ad castrum suum Tersat pie fundat, ac liberaliter dotat. A. 1431. Nos Martinus de Frangepanibus, diuina miseratione Segnae, Vegliae, Modrusiaeque Comes, vniuersis, ad quorum manus peruenerint, Christi fidelibus, praesentes literas inspecturis, ad praesentium et futurorum notitiam, et perpetuam rei memoriam, significamus, quibus expedit, omnibus: quod Nos diuina gratia existentes in bona sanitate mentis nostrae vna cum consorte nostra carissima, Domina Vrsia Comitissa, considerantesque, quod sobole de vtero nostro careamus , quam possessionum nostrarum rellnqueremus haeredem; elegimus pleno affectu, animo deliberato, ac tota volunlate habere sub Deo Patre et Christo eius filio, Dominam gloriosam Virginem Mariam pro nostra herede, et nostrorum Patrona et Dna, ipsamque specialiter elegisse, eidemque nos tota deuotione adstringi. Sed, quia affectus gloriam recipit; ad laudem omnipotentis Dei et B. M. V. honorem, et Christiani populi