Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
bus cingebantur, noraen indiderant Mege (Megye): Colom. Decr. lib. I. cap. 37; Praefectis vero Comitis (Ispan) reliquerant; taliterque singulis, idiomate vulgari a castris Varmegye, a Comitibus vero Comitatus vocabula adnata sunt: ,,Dux vero Arpad, pro benefaclo Borsum, in castro eodem Borsod C o m i t e m constituit, et t o t a m c u r a m i 1liuspartis ipsi condonauit." 1. c. cap. XVIII. Item: „Ibi etiam (adEmeud) dedit Dux Arpad Bunger-nek, Patri Borsu, terram magnam a fluuio Tupulcza vsque ad fluuium Soyu , qui nunc vocatur Miscouczy , et dedit ei castrum, quod dicitur Geuru (Dios Gy6r\ et illud castrum filius eius Borsu, cum caslro suo, quod dicitur Borsod, vnumfecit Comitatuin." lbid. cap. XXXI. „Dux Arpad Hubam fecit Comit e m Nitriensem et a 1 i o r u m c a s t r o r u m, et dedit illi terram propriam iuxta fluuium Zsitua vsque siluam Tursoc." lbid. cap. XXXVIII.') II. C o m i t a t u u m H u n g a r i a e numerus. Comitatus regni, taliter orti, pro maiori arcium, locorumque municipalium numero, complu!) Ex his liquet, Primores nostros vsitata Coniitis ac Comitatus nomina adoptasse, dupplicesue discreuisse Comitatus; ad castra regia et particularium appertinentias ; priores fuerant prouinciales, praefecturarumque regalium sedes, vti Borsod , Nitrien. ctc.; aliae priuatae certarum familiarum proprietates, vti Borsod-Geur (vulgo : Borsod Gyor) Hymesud vor etc. Priuatorum castrorum districtus Comitatibus, in quibus siti fuerant, prouincialibus accensebantur, non iteni dominio regali. Discrimen hoc ignorasse Kollarius, et Prayus Kovachichio iniquc arguuntur; haud ignorarunt, dum de prouincialibus, vulgo parochianis, duxerunt disserendum.