Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
biis dictorum Domini Pracpositi et Capitulorum, accedendo , omnia praemissa et quaeuis praemissorum singula, iuxta nostram Judiciariam Commissionem antedictam, et dictarum literarum nostrarum adiudicatoriarum continentiam facerent, perficerent et exequerentur, variatione sine omni, omnimodo praenotato, et post haec omnium praemissorum seriem, vt fieret expediens, ad octauas festi Eeati Michaelis, similiter tunc venturi, dicto Domino nostro regi fideliter rescriberet Capitulum Albense praenotalum. Tandem ipsis octauis festi Beati Michaelis Archangeli instantibus, praefatus Dominus Gregorius Decanus, pro iam fato Capitulo Ecclesiae Vesprimien. cum procuratoriis literis eiusdem nostram veniens in praesentiam, literas memorati capituli Albensis super praemissis, dicto Domino nostro regi rescriptionales, nobis praesentauit, hunc tenorem continentes: Serenissimo Principi Domino Sigismundo (v. supra). Quibus quidem praesentatis, quia ex serie earumdem praescripti regius et annotati Capituli Albensis homines termino in praefixo ad faciem dictae possessionis Nagy Pechel, et per consequens antefatarum sex sessionum, seu Curiarum Jobagyonalium in eadem habitarum, vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et praesentibus accedendo, easdem sex sessiones seu curiasf ioabagyonales, cum praescriptis omnibus vtililat&us et pertinentiis quibuslibet videlicet terris arabilibus , cultis et incultis , syluis nemoribus , pratis, seu foenetis, nec non montibus vinearum et eorumdem prouentibus iuxta modum praenarratum, sub metis praemissis, iuxta praescriptam nostram iudiciariam commissionem , eidem Capilulo Yesprimiensi, contradictione praefatorum Do-