Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

tuluni Ecclesiae Albensis , amicitiam paratam cum honore. Yestra nouerit Magnificentia, quod cum nos receptis literis Serenissimi Principis Domini Si­gismundi, Dei gratia, Romanorum regis, semper Augusli, ac Hung. Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Regis annualibus pro Conuentu Cruciferorum Ecclesiae B- Regis Stephani de Alba, ad inquisitio­nes, euocationes, prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxla dicti regni Hunga­riae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt fa­cienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobis­que peremtorie directis, iuxta earumdem continen­tiam vna cum Petro de Alba, homine regio in iis­dem literis annualibus inter alios conscriptos nomi­natim expresso, nostrum hominem videlicet Magi­strum Stephanum, socium et Concanonicum nostrum ad infrascriptas, inquisitionem , euocationem , faci­endas nostro pro testimonio transmisissemus fide di­gnum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis vni­formiter retulerunt: quod ipsi feria quarta proxima post festum Paschae Domini proxime praeteritum in Comitatu Albensi simul procedendo, ab omnibus no­bilibus et ignobilibus, comprouincialibus dicti Co­mitatus hominibus decenter inquirendo , talem de infrascriptis sciuissent veritatem: quomodo Clemens et Petrus Castellani Reuerendissimi in Christo Patris Domini Johannis, Archiepiscopi Ecclesiae Colocen­sis, constituti et Jobagyones, in possessione sua Oroz vocata commorantes per commissionem et vo­luntatem dicti Domini Archiepiscopi, Domini ipso­rum , quamdam syluam inter metas possessionis ipsi­us Conuentus Halaz vocatae, succidi, lignaque suc­cisa asportari, quo ipsorum placuisset voluntati fecissent potentia ipsorum mediante in praeiudicium 24*

Next

/
Oldalképek
Tartalom