Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

• terra eorum esset; quos praedietus Judex discutiens per Pristaldum Ochy, misit ad examen ferri \ ara­dinum." Reg. Yarad. §. 97. „Joubagiones castri Zo­nue — impetierunt quemdam nomine Angelus,— dicentes, quod corum esset contribulis et castri Zo­nuc Joubagio} ille autem contendit se, filium Lati­ni Hospitis esse absolute liberum; Tunc Paul. Curialis Comes deZonuc, ex praecepto Domi­ni sui Smaragdi Comitis , eos discutiens ad prav­dam , per Prislaldum , nomine Georgium , misit\a­radinum." Ibid. §. 2 53. ,,Sama castrensis de Zonuc -— impetiit Pousam, filium Pauli, —- dicens , illum suum esse conciuem. ille autem dixit, se es­se liberum et Teutonicum genere; quos An­gelus, Curialis Comes de Zonuc, per praedictum Prestaldum misit Varadinum." Ibid. 174. etc. 3.) B i 1 o t u s r e g i u s. Judicatus in Comitatibus participes facti sunt etiam Biloti, al. Bilochi, ac Biloky Regii; se­curitatis publicae, aduersus latrocinia et furta, vitia id temporis dominantia, vindices. Inualuerant ab E­merici, disciplina regnilaxata, temporibus; vigue­rant vsque Seculum XIII. quo securitatis publicae tuendae munus Palatinis, ac conuentibus publicis celebrandis, delatum fuit Anno 1298. Biloti ius di­cebant authoritate ac suffragio Comitis Parochiani: ,,Fures et latrones Bilochi regales discutiant, ad pe­des tamen ipsius Comitis." Dec. Andr. II. A. 1222. art. 5. „BiIochi regales iudicent fures et latrones, ad pedes tamen Comitis populi." Decr. an. 1231. art. 13. ,,Ecyul, de villa Perl, impetiit Leopoldum, ioubagionem Schomae Comilis, pro furto, Judice

Next

/
Oldalképek
Tartalom