Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
meri: quod regnum habes potens et fidele, quod habes et natos in tuo dominio legitimos suceessores, et non dubitanles gratiam Dei et iustitiam tecum esse, quae omni potentia fortiora sunt, speramus in Domino, huius nouitatis finem tibi et tuo statui infelicem esse non posse. Nos vero, cupientes in hoc casu, quibus modis possumus succurrere el subuenire necessitati tuae, primum pias et humiles fecimus orationes ad Deum , pro liberatione et incolumitate lua, deinde per literas nostras rogauimus instantissime Charissimum in Christo filium nostrum, Sigismundum Romanorum regem Ulustrem, vt cum omni charitate et fide fraterna velit intendere liberationi tuae ; quarum literarum copiam tibi destinamus, praesentibus inclusam, et speramusin Excellentia sua, quod in casu hoc tuo conabitur boni:atem, clementiam et fraternam charitatem erga te ac magnitudinem animi demonstrare, quae in nulla alia causa clarius perspici potest, sicut ei scribimus. Caeterum fili charissime, quia valde cupimus, vt inter vos vigeat fraternitas, amor.et charitas, ac perpetua et firma concordia; rogamus, requirimus, et monemus etiam sublimitatem tuam, vt similiter in negotiis et necessitatibus suis, pari afFectione te habeas erga ipsum, et specialiter velis omnino, vt debes , o m n i a dudum inter vos conuenta seruare, quod oratores eius apud nos existentes de praesenti, inter caetera requirebant, antequam haberetur rumor nouitatis huiusmodi; p o 1licentes praefatumregem Romanor. parite r s e r u a t u r u m. Quae requisitio cum honestaet iusta sit, tibi iniungimus, vt velis eam ex parte tua, effectualiter adimplere, praetermissis caeteris, quae in contrarium dici possent forsitan acta esse , et si