Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
les, similiter ex scitu attestati fuissent sicut Matthaeus praenarratus. Quia itaque praefat: Yiee Comes et Judex Nobilium ex fassione praedictorum Nobilium praescriptas particulas terrarum arabilium , nec nou syluar. etpratorum memoratorum Prioris et Conuentus, et easdem per dictum dominum Johannem Ar~ chiepiscopum de dominio eorumdem anno, cuius nondum extiterit reuolutio annualis, exclusos comperissent, ideo ipsi Yice Comes et Judex nobilium praesente iam dicto nostro testimonio, eosdem Priorem et Conuentum in dominium eorumdem reintroduxissent et restituissent. Datum duodecitno die diei Executionis praenotatae. Anno Domini supradicto. 1' Ex originaii, forma clausa, cum sigillo dorso impresso, emanata. In genere relatoriae omnes clause sunt expeditae. CXXXVII. Martinus V. PP. IVladislaum Poloniae regern ob mortem Alexandri hithvaniae Ducis consolatur, vtque compositis hithvaniae rebus , se ad Hussitas exstirpandos conuertat, hortatur. A. 1431. Martinus Episcopu. Seruus Seruorum Dei. Charissimo in Christo filio Wladislao, Poloniae regi IIlustri, salutem et Apostolicam Benedictionem. Superioribusdiebus, corde fueramus afflicti, dubitantes, ne ambitio humana celebris memoriae fratrem tuum Alexandrum, Ducem magnum Lithuaniae, cupidilate coronae regalis alienum faceret et separaret a te. Nunc autem affligimur et dolemus, quod mors iam reconciliatum cum Serenitate tua in perpetuum separauit. Sed in hoc nosmet ipsos et te consolamur in Domino, quod huiusmodi separatio lege naturae, .quae mortalibus omnibus statuit moriendum esse, non ambitione et instigatione maleuola, sed sine peccato Tom. X. Vol. VII. 23