Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

rum dabit et assignabit, et assignari faciet, absque dilatione, quamdiu eadem sua Maiestas in partibus Italiae commorabitur. Item, quia Dominus Dux di­spositus est annuere votis regiae Maiestatis, praeci­pue vt ipse cum statu domini Ducis, qui suus, et lmperii sacri existit, prout libet, disponat; idcirco promisit et spopondit, quod quando sua Maiestas constituetur in Ilalia, tunc sua Maiestas videat et mature deliberet, si erit bonum , vtile , ac honorifi­cabile pro bono imperii ac statu Domini Ducis, quod Janua cum pertinentiis suis, quae Dominus Dux iam possidet, sit in manibus regiae Maiestalis, quod si suae Maiestati videbitur, quod sit, et quomodo, quod extunc Dominus Dux eandem cum pertinentiis suis, vt praemittitur ad manus suae Maiestatis illico assignabit, obligando dictum Dominum Ducem teno­re praesentium, quod remanente Janua in manibus suae Maiestatis, vt praemittitur quamcunque operam adhibebit cnnsiliis et auxiliis, ad iurandum suae Ma­iestati manutenere Januam , cum suis perlinentiis, et assignationem Ciuitatis Januae cum pertinentiis as­sumi suae Maiestati facere, quandocunque eidem placuerit, vel eandem recipere voluerit, ante tran­situm suum ad Romam vel post reditum suum , et similiter cum assignatione ciuitatis Astensis et perti­nentiis faciet. Omnia quoque et singula praemissa, et quodlibet praemissorum idem Dominus Gaspar, nomine quo supra, promisit et spopondit, et polli­cetur, fide pura, et integerrima , ac tactis corpora­liler sacrosanctis scriptuns, in animam ipsius Domi­ni Ducis iurauit fideliler , constanter, et inuiolabili­ter, obseruare, prosequi et adimplere Serenissimo Domino Regi per totum mensem Augustum prae­sentem in Italia constituto, et realiter existenti. De-

Next

/
Oldalképek
Tartalom