Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
perii et suis, atque Domini Ducis prouidebit, et in gubernatione dictae Ciuitatis cohsiliis et auxiliis dicti filii sui Domini Ducis libenter vtetur. Item promiserunt et spoponderunt, quod si Dominus Rex demigrabit extra Italiam, quod tunc Ciuitatem Ast cum suis fortalitiis relaxabit et reponet ad manus filii sui Domini Ducis in eo statu, vt illas et illa acceperat, absque dolo, et etiam ofiiciales suos promittere et iurare faciet, quod contingente Casu sinistro, quem Deus auertat, ipsam Ciuitatem et fortalitia ad manus Domini Ducis resignabunt et omnia supra scripta et singula praedicti Pocuratores et Oratores, nomine quo supra , promiserunt realiler inconcusse , fideliter et pure attenderei, et obseruare , prosequi et adimplere, dolo et fraude cessantibus , quibuscunque et in animam quoque ipsius Serenissimi Domini Regis, tactis corporaliter sacrosanctis scripturisj ad maiorem certitudinem praemissorum iurauerunt et iurant. Item vice versa Magnificus Miles, Dominus Gaspar vice Comes, bOnsanguineus, consiliarius, et procurator dicti Domini Ducis, quia honorem et gloriam Serenissimi Dothini Regis Dominus Dux cordiatim affectat, iclcirco promittit et pollicetur, modo et forma, quibus supra, quod ipse Dominus Dux praefato Domino regi tenebitur dare et dabit coronam in Mediolano quandocunque Sua Maiestas deliberauerit illam assumere, cum tali hoHore, et Cerimoniis, vt predecessores sui in Imperio et signanter quondam gloriosissimus Dominus Carolus quartus, genitor suus illam habuit, contradictionibus et impedimentis cessantibus quibuscunque. Item praedictus Magnificus Dominus Gaspar procuratorio nomine, quo supra promisit, et spopondit, quod si Maiestas regia, in cuius manibus re-