Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
nio deliberato, et ex certa scientia concluserunt et concludunt, conuenerunt et conueniunt, iuramentoque suo confirmauerunt et firmant, vt infra. Item conuenerunt et conueniunt, atque altera alteri promiserunt et promittunt, quod praelibatus Dominus .Rex, et ipse Dominus Dux insurgent cum omni suo posse contra Dominium Venetorum, et aduersus ipsum Dominium, vndecunque et qualitercunque guerram facient, non assumpturi cum eis pacem et concordiam, nectreugam, nisi de eorum, ipsius Domini regis, et dicti Domini Ducis consensu et voluntale procederet. Item conuenerunt et conueniunt, quod nec ex praesentibus conuentionibus, nec alio quouis modo praeiudicari aut derogari debeat, neque praeiudicetur aut derogetur vllis concessionibus factis per ipsum Dominum Regem praefalo Domino Duci pro sua persona. Item conuenerunt et conueniunt, quod tempore fiendarum assignationum de Ciuitatibus Janua et Ast, de quibus mentio fit in inferioribus Capitibus, vbicunque prouideri debeat gubernationi, regimini et castodiae ipsarum ciuitatum, fortaliliorum et pertinentiarum suarum, de personis vti ique parti fidatis, praelibato scilicet Domino Regi et ipsi Domino Duci, et eueniente casu obitus, ipsius Domini regis , quein Deus auertat, aut recedente Maiestate sua ex Italia, teneantur et debeant ibi deputandae personae ipsas Ciuitates cum fortaliciis , ac pertinentiis suis praefato Domino Duci resignare; ac in manibus suis reponere libere et sine aliqua exceptione , ac omni contradictione cessante, restituendo singula, ipsi Domino Duci in eo statu, in quo, et prout habuerint, sicque dictae personae promittere ac iurare teneantur et pariter obseruare , omni dolo et fraude remotis. Item quia pro multi-