Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

derum inter nos vtrinque factae ac datae, id clarius attestantur, ita a negociis, quae pro tota Christiani­tate et bono imperii hoc peragere habuimus , Deo volente, liberati et illis ordinate dispositis, nobis­que ad intrandum Italiam iu puncto paratis, prae­fato Bnunouio , ac Magnificis Ladislao , filio Yajuo­dae de Tamasy, MagistroCuriae, Laurentio de Hedervar Marescalco, et honorabili Mathiae, Vi­ce Cancellario, Consiliariis et fidelibus nostris dile­ctis, de quorum conscientia, prudentia, et fide sin­cera, ab experto probata, fiduciam habemus amplis­simam, et cuilibet eorum in solidum, tanquam Am­bassiatorum mandatariis, et procuratoribus nostris, quos etiam tenore praesenlium facimus , constitui­mus, et illos esse ordinamus, damus, concedimus, et tribuimus omnimodam et plenam auctoritatem, facultatem, et licentiam specialem, conuentiones , vniones, foedera, tractatus, et inscriptiones inter nos et filium nostrum Ducem Mediolani praefatum, initas renouondi, et conectendi, illos quoque et illa de nouo inscribendi, promittendi, spondendi, ac in animam nostram iurandi , promissiones quoque et iuramenta debita super huiusmodi conclusis et fa­ctis, realiter obseruandis, a praefato Duce recipi­endi, etsumendi, et quaeque ex huiusmodi rebus dependentia et connexa nostro nomine faciendi, con­cludendi et confirmandi, quae nosmet facere posse­mus, si personaliter adessemus, ratum , et gratum habentes, ac verbo nostro regio habere promitten­tes, quidquid praefati consiliarii nostri egerint, tra­ctauerint, et concluserint, in praemissis. Datum Nurimbergae die secunda mensis Juiii, anno Natiui­satis Domini miiiesimo, quadringentesimo trigesimo primo. Regnorum nostrorum anno Hungariae etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom