Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ipse non cognoscat, se, aut ipsara ecclesiara, alicui vestrum, premissorura occasione , in aliquo obliga­ri. Si tamen superinde tibi aduersus ipsura Arcliiepi­scopum aut Ecclesiam eiusdem praedictam omnino Jus competere pretenderes, ipse Archiepiscopus in dicta responsione paratum se obtulerit, iuxta iiber­tates principum Sacri Romani Imperii corara suis consiliariis stare Juri; verum sicut accepimus, post eandem responsionem tibi, vt praemittitur raciona­biliter factam nonnulii iniquitatis actores, qui, vt as­serunt, tui familiares existunt, coassumptis sibi cer­tis proditoriis complicibus, vicedomino in Lejbnicz et quibusdam aliis praefati Archiepiepiscopi Castel­lanis ac Nobilibus, clandestinas posuerunt insidias, attemptantesillos in Marchia Stirie inuadere, compre­hendere, atque captiuos tibi adducere. Et ad hec nepharia perpetranda per te destinati fuerint; dicen­tes etiam expresse, talia fecisse ex eo, quia tu con­tra dictum Archiepiscopum et Ecclesiam Salczbur­gensem ex parte supradicli Marsilii habeas actiones, que quidem nefanda gesta, si taliter se habeant, ani­mum nostrum contra te ad grauem indignacionera non immerito poterunt commouere, et eo araplius, quo talia acta sunt contra Ecclesiam , et personam , quas dudum cum omnibus suis dominiis et bonis sub spe­cialem nostram protectionem suscepimus, et pro­ut notorium est, semper sumus singularibus gra­tiiset fauoribus prosecuti. Quapropter fidelita­tem tuam requirimus et monemus , libique serioso nostro regio sub praecepto districte mandamus, qua­tenus prelibatum Archiepiscopum et eius ecclesiam nec nonhomines, terras, dominia , et bona quae­cunque nullatenus inuadas, turbes, seu molestes, perte vel alium, seu alios directe vel indirecte, pu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom