Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

salutis largitore. Kegiam condecet Celsitudinem, yt ea, quae a suis deuotis fidelibus Christicolis pro vti« litate sanctae Matris Ecclesiae iuste petuntur , rega­lisdono gratiaead exauditionemadmittantur. Proindc ad vniuersorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire; quod fide­lis noster honorabilis vir, Magister Kozmas Canoni­cus Ecclesiae Nitriensis, in nostrae Maiestatis veni­ens praeser.tiam in sua ac totius Capituli, loci eius­dem personis exhibuit nobit quasdam literas quon­dam Domini Karoli, incliti regis Hungariae, felicis recordationis, priuilegiales sub dupplici suo sigillo in partibus Transalpinis deperdito, super possessio­nibus et portionibus possessionariis ac molendino, ac praediis antelati Capituli Nitriensis, populosis vi­delicet et habitatoribus destitutis, infra in tenore ea­rumdem literarum clarius explicatis, et contentis, in quarum dominio idem Capitulum pacifice existere asseritur, confectas tenoris infrascripti, supplicatum est nostrae Maiestati, in persona eiusdem Captituli humiliter ct deuote, vt easdem literas ratas, gratas, et acceptas habendo, nostrisque literis verbotenus transcribi et transumi faciendo, pro ipso Capitulo perpetuo valituras dignaremur confirmare; quarum tenor talis est: Karo lus etc. (V. ad an. 1326). Nos igitur humillimis et deuotis supplicationibus annota­ti Magistri Cosmae per ipsum nomine dicti Capituli Nostrae subiectiue oblatis Maiestati, pie exauditis et Clemenler admissis, easdem literas praefati Domi­ni Karoli Regis non abrasas, nec cancellatas , prae­sentibusque de verbo ad verbum sine diminuiione et augmento aliquali insertas, non obslante eo , quod eaedem sub dicto sigillo ipsius Karoli regis deperdi­to emanalae sint, temporeque eiusdem Karoli etLu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom