Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

"vniuersitati Nol)ilium Neograclien. et. Honllien. Co­mitaluum, feria seeunda proxima ante festum Eeati Laurentii Martvris, proxime praeteritum , ex eius­dem Domini regis speciali commissione prope villam Gj armath celebrata, transmwsset, iidem exinde ad jpsum Comitem Matthaeum reuersi sibi retulissent; quod ipsi feria sexta, duodecimo die congregalionis ]>raedictae ad faciem possessionis Gerek vocatae, vjcinis et commetaneis eiusdem inibi legitime couuo­catis el praesentibus accedendo metas eiusdem a pos­sessione Thojjafalva reambulando nouas melas eri­gere voluissent, Joannes Judex adhaerendo in per­sonis Thomae Magistri de Pogantheleke, et Johannes de Fiss conti adixisset, quare ipsi memoratum Tho­mam et Johannem , die ac loco in praescriptis, con­tra annotatum Dominum Matthaeum Praepositum et Capitulum, ad dictam congregationem in praesentiam eiusdem Comitis Matthaei ralionem contradictionis eorum reddituros euocassent. Hac igitur reambula­tione praescriptorum regii et Capituli, et ipsius Co­railis hominum facta et percepta Magister Tiiomas Thompa, legitimus procurator dictorum Praepositi et Capituli exurgendo rationem praemissae contra­dicioriae inhibitionis per annos (?) in causam allractos, asseruare (?) postulasset. Quo percepto Michael Li­teratus de Thur, pro praescriptis Thoma Magistor et Joanne de Fiss, cum procuratoriis literis inibi exurgendo respondisset ex aduerso: Quod tempore dictae possessionariae reambulationis pro eo in per­sonis memoratorum Thomae et Joannis prohibitio la­cta fuisset praenotata, quia praefati Praeposilus et Capitulum de praefata possessione eorum Thopafal­va magnam particulam teriae occupare, et ad dictam pos6essionem Gerek applicare voluisset; ipsi vero super ipsa possessione eorum Thompafalva littera b

Next

/
Oldalképek
Tartalom