Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

sis Amicitiam paratam cum honore. Vestra nouerit Maguificeutia, quod cum nos receptis literis Sere­nissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gralia Ro­manorum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bo­hemiae, Daimatiae, Croatiae etc. Regis, annuali­bus , Conuentui Ecclesiae Beati Regis Stephani de Alba , ad inquisitiones , euocationes , prohibitiones, et ad omnia aha , quae tahbus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt, facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta ea­rumdem continentiam , vna cum Johanne filio Petri de Zenthmyclos, homine regio, in ysdem literis an­nualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem, videlicet Michaelem , Chori Ec­clesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitio­nem faciendam , nostro pro testimonio transmisisse­mus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuer­si, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi secundo die festi Beati Nicolai Confessoris proxime praeteri­li, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab o­mnibus nobilibus scilicet et ignobihbus, comprouin­cialibus dicti Comitatus hominibus diligenter inqui­rendo, talem de infrascriptis sciuissent veritatem: quomodo Magnifica Domina relicta, et Catharina fi­lia Johannis de Gara, aliquas nonas montium vinea­rum possessionis Gyanth ipsius conuentus pro se re­cepisset, easdem nonas montium vinearum in anno proxime praeterito praefatae Domina et Catharina, sihi ipsis oecupassent, occupatasque per Castellanum, familiares et Jobagyones ipsarum recipi fecissent po­tentia mediante in praeiudicium eiusdem et damnum valde magnum. Datum quinto die diei Inquisitionis praedictae. Anno Domini MCDXXX-o." E charta originali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom