Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

gni Hungariae Palatino et Judici Comanorum, A­mico ipsorum honorando, Capitulum Ecclesiae We­sprimiensis amicitiarn paratam cum honore. Yestra nouerit Magnificentia, quod cum nos receptis lite­ris Serenissimi Principis Domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum regis semper Augusti, ac Hun­gariae , Bohemiae , Dalmaliae , Croatiae etc. Regis, annualibus pro Conuentu Cruciferorum EcclesiaeBe­ati regis Stephani de Alba, ad inquisiliones , euo­cationes, prohibitiones et omnia alia, quae talibus in processibus, iuxta dicti regni Hungariae consue­tudinem de iure fieri consueuerunt, facienda, ei­demque gratiose datis etconcessis, nobisque prae­ceptorie directis , iuxta earumdem continentiam, vna cum Johanne, filio Petri de Zenthmyclos, ho­mine regio, in eisdem Jiteris annualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Petrum, Chori Ecclesiae nostrae Clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmisimus fide dignum : Qui tandem exinde ad nos reuersi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo Beati Clementis Papae proxime praeterito, inComilatu Tolnensi simul pro­cedendo ab omnibus, Nobilibus videlicet et ignobi­libus comprouincialibus dicti Comitatus hominibus, diligenter inquirendo, talem de infrascriptis sciuis­sent veritatem: quomodo Nobilis Domina Susanna vocata, relicta, etAlbertus, filius Bjchkele deEwrs, quamdam portionem possessionariam ipsius Conuen­tus in possessione Archa vocata, in Comitatu Thol­nensi habitam et existentem, quam idem Albertus, filius Bychkele et Domina maler eiusdem ab ipso Conuentu in feudum conseruassent, et tenuissent, nunc vero praefati Albertus et Domina Susanna

Next

/
Oldalképek
Tartalom