Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rum regis semper Augusti, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Begis annualibus, pro Conuentu Cruciferorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni Hungariae consuetudinem de Jure fieri consueuerunt facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis , iuxta earumdem continentiam, vna cum Dometrio de Endred Homine regio, in iisdem literis annualibus inter alios conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Anthonium, Chori Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam possessionariam reambulaiionem et metarum renouationem faciendas, nostro pro testiinonio transmisissemus fide dignumj quia tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: quod ipsi in vigilia festi omnium Sanctorum nunc proxime praeterili ad faciern posessionis Gjanth vocatae, vicinis et commelaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis et praesentibus, accedendo, eandem hoc ordine peragrassent: quod primo incepissent iuxta viam , quae duceret de Symonthornia ad diclam possessionem Gyanth vocatam, ibique penes eandem viam a parte orientali in latere cuiusdam montis, in loco Harmas dicto, duas metas reperissent, vbi penes easdem signum metale fecissent, quarum prima a parte meridionali habita praedictae possessioni Gyanth distingueret, altera vero ab ipsa plaga orientali exiens, separaret possessioni Nemethy vocatae; abhinc gi adiendo ad ipsam partem meridionalem per verticem dicti montis, similiter signum metale fecissent, deinde venissent ad alium montem, qui Zarhegh appellaretur, vbi modo simili signum metale fecissent; abinde ad ean-