Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Regulamentam hoc Georg. Kovachich ad annum priorem retulit; nobis anno huic videtur asserundum. LXXXI. Idem Sigismundus vrget Fridericum, Austriae Ducem, ad 20,000 flnos Alberto, Austriae Duci, debitos, soluendos, aut suam praetensionem, si quam habet, exhibendam. Datum Poson. XV* Jan. 1430. Chmel Mater. p. 16. LXXXII. Idem per Jacobum de Waldburg, prouinciae in Sueuia aduocatum (Landvogt) num Judaei revera vnam prolem mactauerint, inquiri iubet. Dat. Po­son. XX. Jan. 1430. Wegelin. P. II. p. 97. LXXXIII. Idem Equites ac Ciues Neomarchiae ad homa­gium Ordini Teutonico praestandum monet. Datum Tyrnauiae XVII. Martii 1430. LXXXIV. Idem affinem suum Hermannum Comitem Ci­liae, ac filium eius Fridericum, item Vlricum de eadem, imperii Barones, Comitatum vero ipsorum principatum constituit. Datum Posonii I. Maii 1430. Idem Chmel 1. c. p. 16. LXXXV. Idem W Tiennam discessit XXV. Julii, inde Strau­bingam mense Augusto, Ratisbonae consultauit cum Principibus X. Sept. Norinbergae fuit XV. Eiusdem, Comitia Norimbergam indicit ad festum Catharinae

Next

/
Oldalképek
Tartalom