Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ant, ad quas partes respectum habeant, et se conseruare debeant, pro Regni defensione facienda, et praecipit atque mandat Maiestas Sua per Praelatos, et Barones disponi, sicut et in praecedentibus scriptum est, quantum dari debeat, pro qualibet iancea ad rationem floreni auri, et quod etiam exercituantes tempore, quo se levant, et in Exercitum proficiscuntur, etab illo tempore quo revertuntur, neminem laedere, et olfendere, et in bonis suis damnificare praesumant, et quod tempore, seu die constituto, omnes exercituantes in loco deputato constitui teneantur, disponant etiam, vt quamdiu necesse fuerit, in loco jiecessario debeant remanere, et decernere poenas contra hos, qui in aliquo praemissorum contrarium facere praesumpserint quouismodo. Tempore Sigismundi RegisUngariae, qui etiam Romanorum Imperator fuit, Regnum ipsum Ungariae, plures ex diversis partibus habuit inimicos, propterea Rex ipse ex consiho Dominorum Regnicolarum suorum ordine infrascripto diviserat gentes suas, et Dominorum Regnicolarum, qui omnes de Regno exire potuerunt: §.1. Et primo militabant versus mare Adriaticum contra Turcos, et eis adhaerentes. A parte Maris Adriatici et Dalmatiae isti miiitabant. Banderium Regale Equites M Banus Croatiae Banderium 1 Ragusium cum sua potentia — Comes Corbaviae Banderium .... 1 Comes Cetinae Banderium ..... 1 Comes Segniae Banderium ..... 1