Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
qui non secum, sed cum generali Exercitu Regnicolarum proficisceretur, ut sic quilibet ratione possessionum suarum cum communitate onus portaret. Art. XII. Item: videtur etiam disponendum, quantum pro vna lancea, pharetra equestri per Regem, Reginam, Praelatos, Barones et alios quoscunque exercituantes, stipendiariis solvi debeat, non tantum ad tres, sed ad unam integram Exercituationem. Quia aliquando breviori tempore, et aliquando longiori poterit ipsa Exercituatio expediri, et videtur, quod Jimitetur, et taxetur, huiusmodi pecunia pro lancea, et Pharetris ad unum flor. auri, ad quorum rationem soluatur cum monela, quam pro eoruni velle ex permissione Regia, Praelati, et Barones Locumtenentes Maiestatis Regiae, et Regnicolae cudi facient, quod nec dantes minus dare, nec etiam stipendiarii recipientes ad plus dandum teneantur, sicut etiam fuit factum per quondam Comites Piponem, et Deszpoth. Art. XIIT. Et ut Solutio nec soluenti, nec re cipienti redire posset in damnum, sed esset in pretii moderamine aequalitas utrique Parti, videretur itaque disponendum, et taxandum, ut venderentu.% et emerentur sales non eo modo, prout nunc fit, sed eo modo haberent pretium taxatum ad quolibet sal, sicuti fuit tempore quondam Domini Regis Ludovici, ut venderetur, quod sales ponderarent unum Centenarium, et statuerent pretium floreni auri, ut sic sciretur , quanto pretio emeretur centenarius salis, et quanti libra vna, ut tam lapides, quam eliam minuta salium haberent cursum in vendendo, et quod fieret talis limitatio, ut ultra expensas secturae, et