Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
apparet, .suae Maieslati e\ lali dispositione mullo maior utilitas , et profectus regno Hungariae prouenient, et quamuis isto modo numerus exercituantium esset minor, quam si tota communitas per singu'a capita insurgerent, tamen multo plures utililates inde Regno possent provenire, et talis modi Exercituatio non propter quascunque Ieves causas insurgere debeat, sed solummodo tunc, cum tam magna potentia Inimicorum Regnum Ilungariae vellet invadere, aut ei insultare, cui Dominus Rex cum suo Exercitu proprio nequaquam resistere valeret. Art. VIII. Ilem quia communitas Regni Hungariae solet allegare, quod dum in generali Exercitu contra Inimieorum insultus insurrexerit, non vult amplius citra metas, seu confinia Regni stare, quam per 15 dies, ideo videretur Maiestati Regiae, vt si modo praemisso per ipsam communilatem Nobilium, et possessionatorum hominum dicti cquestres ex eorum medio pro Exercitu generali deputatos contra quod tunc esset disponendum, quod huiusmodi equeslres exmelis illis, quae iuxta praeattacta scripta per communitatem Nobilium declarabuntur , seu limitabuntur, non tantuinmodo per dies 15. contra Inimicorum insullus stare deberent, sed tamdiu , quousque Domino Regi si vel ipse in tali Exercitu praesens foret, vel Capitaneis, et Ductoribus Exercituum, sua Maieslate absente congruum et necessarium fore videretur , deberent permanere. Art. IX. Et videretur Maiestati, Regiae quod praemissa sic, ut scripta sunt, disponantur, in alteviationem oneris pauperum Nobilium, qui sunt impotentes ad exercitandum, teneantur secundum antiquam consuetudinem Regni, sic et taliter equis, et armjs decentibus apti 9 et fulciti in Exercitum acce-