Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Inimicos ex quacunque Parte ipsum llegnum insul­tantes notata sunt infrascripta. Ingressus. Quia ex Regni Hungariae ab an­tiquo observata Lege, et Consvetudine debitum fu­it, ut ultra Defensionem, quam Rex, et Regina, ac Praelati Ecclesiarum, et Viri Ecclesiastici ipsius Regni de Regiis, et Reginalibus, ac Ecclesiarum proventibus pro conservatione Regni ejusdem, et confiniorum suorum ex omni fiicere parte tenentur, etiam universitas Regnicolarum Nobilium, et pos­sessionatorum pro bujusmodi defensione confinio­rum Regni contra omnes Inimicos, Regnum ipsum insultantes in generali Exercitu Regni universaliler proficisci tenentur. Item: quia etiam Rex Hungariae utitur ultra Titulum Regni Hungariae horum Regnorum titulis, videlicet: Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, et Bulgariae, quae scilicet Regna sunt ab antiquo eidem Regno Hungariae incorporata, et ad horum cujuslibet con­servationem, ct confiniorum defensionem per Be­gem, Reginain, Praelatos, Viros Ecclesiasticos, et communitatem Nobilium et posse^sionatorum Homi­num necessario semper est intelligendum. Art. I. Videtur itaque regiae Majestati, quod DD. Praelati et Barones in unum locum, et ad cer­tum terminum facerent generalem convocationem, et aliquos de quolibet Comitatu Regni tolius advo­carent, cum quibus habito tractatu declarent, per expressum de locis, et terminis per totum circuitum Regni, usque quem scilicet locum et Terminum, ac quamdiu pro Regni defensione contra inimicos con­vocatus Regnicolarum generalis Exercitus deberet,

Next

/
Oldalképek
Tartalom