Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
salute, in perpetuam Eleemosinam dandi, adscribendi, conferendi, et perpetuandi, et eisdemque possessionibus dictae Capellae, eiusdem lleclori et Ministris per ipsum in eaclem Capeila instituenda, prout suae placuerit voluntali disponendi, plenam, et omnimodam liabeat facultatem. Jlla tamen conditione per expressum inserta; quod si et quandocunque nos vitaComite praemissam possessionem Solmos cum villis et vtilitatibus suis praenotatis ab ipso Episcopo, seu Rectore et ministris eiusdem capellae pro nostra Maiestate recipere et reappropriare vellemus, tunc non aliter nisi pro talibus aliis possessionibus omnino eisdem aequiualentibus, de quibus scilicet viginti quiuque vasa vini et ducentae Capeciae frugum , ac sexaginta fiorenos nouae nostrae monelae percenlum denarios , pro tempore currentes, computando , absque aliis prouentibus muneribus et seruiliis de praescriptis possessionibus, et eius habitatoribus prouenire solitis, ex quo modernis temporibus talis modi viginti quinque Vasa \ini, et ducentae Capeciae frugum, ac sexaginta florenorum pro centum , de dicta possessione Somlos et suis pertinentiis, prornontoriisque et territoriis praenotatis, vt communiter annuatim prouenient, aut ratione doinini terrestris possunt prouenire, aut huiusmodi aliae possessiones, in suis prouentibus, reddilibus et obuentionibus, in quibuscunque rebus consistant, ad valorem huiusmodivinorum, frugum et pertinentiarum, et aliorum nominatorum prouentuum se extendant, eidem Domino Episcopo , aut Rectori et Ministris dictae Copellae, per nos prius in eflectu dandis et adscribendis a saepefato Domino Petro Episcopo, seu Rectore ac ministris ipsius Capellae praefatae, pro nobis recipere et iure nostro regio, reappropriare va-