Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ta taliter, et sub tali Lege cudi debet, quod ad quamlibet Marcam argenti fini singulae septem Marcae Cupri addi debent, et admisceri, et de vna quaque Marca talis commixlurae quingenti denarii cudantur, et labqrentur, eademque Moneta nostra ex vna parte liabebit Crucem duplicatam, ex alia parte vero Coronam, seu formam Coronae, et denarii quadringenti eiusdem minoris Monetae pro vno floreno auri cursum liabeant, et recipiantur. Itom disposuimus , et decernentes volumus, quod imprimis pro inchoatione seu inceptione huius cusionis Monetae nostrae, et ad emendum argentum, ac Cambium faciendum , nos 1'200. florenos auri, ipsi etiam Ciues nostri modo simili mille ducentos florenos similiter auri, qui simul computando, faciunt duo millia et quadringentos floi enos auri, dabimus, et assignari faciemus , dareque debent, et assignare , quae quidem Summa 2400. florenorum auri semper in ipsa Camera nostra pro praemissis expediendis debet remanere etquidquid Lucri fuerit in Moneta vel Cambio , cum praetactis 2400. florenis Auri faciendo, post expeditionem solutionis argenti, et Cambii praedictorum de huiusmodi lucroipsi Ciues Posonienses coram fidelibus nostris Magnificis Stephano et Georgio de Rozgon , Comitibus nostris Posoniensibus , vel eorum altero, debitam faciant rationem, habitaque huiusmodi ratione medietatem talismodi lucri ex cusione Monetae , vel Cambio prouenientis praelacti Comiles Posonienses nomine nostrae Maiestatis tollere debent semper, et lev are, aliam vero medietatem eiusdem Lucri, meinorati Ciues nostri ad se tollere, et recipere, ac pro republica , et communi bono diclae Ciuitatis nostrae exponere debebunt et dispensare, tandem-