Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

sylva cessisset et prouenisset in portionem filiorum Pauli antedictorum , a parte vero septemtrionali in portionem dictorum filioium Mareelli cessisset et provenisset; item terras arabiles intra metas et ter­minos dictae possessionis Yilliam vbique exiuentes in duas partes coaequales inter se per signa metalia diuisisseut; item virgultum iporum scilicet Harastli dictum, prout in prioribus literis ipsorum diuisiona­libus haberetur, similiter inter se per signa metalia in duas partes coaequales diuisissent; item molen­dinum ipsorum similiter communi vsui ipsorum com­misissent, pracdictas autem literas ipsorum divisio­nales inter se emanatas iure perpetuo et irreuoca­biliter permanere commiserunt coram nobis. Retu­lerunt etiam nobis, quod ipsi super omnibus damnis, nocumentis et aliis quibuslibet iniuriis seu iniuriosis factis vsque ad haec tempora inter ipsos illatis, et quouis modo irrogatis sibi mutuo et invicem satis­facientesad perpetue pacis et concordiae deuenissent vnionem, et deuenerunt coram nobis , reddentes al­terutrum ratione omnium praemissorum emendatum, iustificatum, et per omnia expeditum, seu absolu­tum, literas etiam ipsorum quaslibet scilicet inquisi­tionales , prohibitorias, obligatorias, iudiciales, pro­testationales , et et alias quaslibet processus causa­rum suarum continentes hucusque contra sese quo­uis modo emanari facere procuratas friuolas et ina­nes commisissent, et commiserunt coram nobis. Su­per quo etiam praesentibus nobis reportatis nostrum Priuilegium concedemus. Datum feria tertia proxima ante fest. B. Demetrii martyris, A. D. MCCCLII, Quibus praesentatis, quia praescriptae Conuentus Pechvaradien. patentes factum praedictarum portio­num possessionariarum ipsos communiter concernen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom