Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

norum ipsius regni nostri existentcs, sub vna et ea­dem libertate gratulentur/' Aequitate omnino expo­scente: Ipsi etenim perinde ac veri Nobiles fuerant a S. Stephano, aliisque regibus, terris iure proprie­tario ac haereditario donati sub onere regem belli exlra etiam fines regni sequendi, hoc duntaxat cum discrimine, quod fundos suos possederint hi iure reuocabili, illi vero irreuocabili; quemadmodum patete literis Andreae III. anno 1293. familiae Syg­rai concessis : ,,In recompensalioaem igitur tam fi­delium seruitiorum suorum, dictam terram castri nostri deScepus, ad duo aratra sufficientem, a prae­fata terra Sigra separatam et distinctam, ab eodem castro nostro exeuiptam et cxceptam, cum omnibus vtilitatibus suis seu pertinentiis vniuersis, non in li­bertate filiorum Jobbagionum de Scepes, sed eo iure seu libertate, quibus Nobiles regni no­stri terras suas, seu possessiones dinoscuntur posse­disse, dedimus, donauimus et concessimus eidem Magistro Pyrin, et per eum suis haeredibus, haere­dumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. u Discrimen hoc iuris perpetui et irreuocabilis Nobilium vero­rum, ac reuocabilis quasi Nobilium, sustulit Ludoui­cus per omnes regni sui partes. An enim sub sexil­lo regis seruientes iure irreuocabili, sub vexillo Co­mitatus — etiam extra regni fines militantes, reuo­cabili, possessiones tenuisse aequum fuit? Nobiles veri nunquam non fuerant iuribus suis aequaies, no­minibus duntaxat, naturales, regni et facti, Hunga­vi, vel Croatae discernebantur. Qui castrenses sub­seque etiam sub Ludouico leguntur collati, ciues iaerant, nonmilites: de quibus infra. Quiveros duntaxat nobiles, regnicolares cum prouincialibus, 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom